2 Thessalonians 1

Ad Thessalonicenses secundam scribit Epistolam Apostolus, et notum facit eis de temporibus novissimis, et de adversarii dejectione. Scribit hanc Epistolam ab Athenis per Titum diaconem et Onesimum acolythum. . etc. Hic gratias agit Deo de bonis eorum, ne forte de tanto bono quod ex Deo habebant, extollantur, tanquam a seipsis habentes. Ut scilicet, qui diligitur diligat alios, et mutuis obsequiis charitatem ostendat. . etc. Si enim tam severe punit peccata in poenitentibus, quid faciet induratis? Hoc dicit, ut intelligatur quod non parcit impiis qui non parcit justis. quod constat esse. Non enim ponitur hic, pro dubitatione, sed pro affirmatione, unde alius interpres ait: etc. . Incipit ostendere quam horribilis tribulatio illis, et quam jucunda requies istis futura est. Venientis non quod sit flamma circumdatus, sed per effectum, quia inimicos exuret. Nam alii sunt qui nesciunt legem. Id est sustinebunt. Dare enim aliquando ponitur pro sustinere, ita et hic. Et congrue, qui enim patitur, dat ei quem offendit, poenas quasi gratas. Quasi dicat: Semper sentient poenas, non tamen semper deficient. etc. Ipse enim clarus et mirabilis videbitur in credentibus, severus autem apparebit in incredulos, cum eos poenis aeternis coarctabit. Et est horum verborum brevis sensus: Veniet punire malos, et glorificare bonos. Ideo vobis tribulatis dat requiem nobiscum, quia testimonium, id est quidquid diximus de illo die judicii, credidistis de gloria bonorum et poena malorum. Ordo verborum talis est: id est dignos judicet: Vel id est pro quo, vel cujus diei periculo vitando, semper orandum est. Id est, confessionem quae proprie est opus fidei in virtute, ut a confessione nullo modo flecti possint. Vel, opus fidei, omne bonum quod fides exigit: et sine quibus fides mortua est. perseverantiae, ut scilicet det vobis perseverantiam usque ad finem. .
Copyright information for VulgGlossa